Hľadaný výraz: 1Kor 15,3-8, Preklad: Latinský - Nova Vulgata, Počet výsledkov: 1
3 Tradidi enim vobis in primis, quod et accepi, quoniam Christus mortuus est pro peccatis nostris secundum Scripturas 4 et quia sepultus est et quia suscitatus est tertia die secundum Scripturas 5 et quia visus est Cephae et post haec Duodecim; 6 deinde visus est plus quam quingentis fratribus simul, ex quibus plures manent usque adhuc, quidam autem dormierunt; 7 deinde visus est Iacobo, deinde apostolis omnibus; 8 novissime autem omnium, tamquam abortivo, visus est et mihi.

1

mail   print   facebook   twitter